Epistola ad Galatas*

Caput 2: Versus 16

Nisi per fidem,etc. Non ideo dicit ex fide, quod opera bona frustrentur, cum Deus reddat unicuique secundum opera sua: sed quia bona opera sunt ex gratia, non autem ex operibus gratia: quia fides per dilectionem operans nihil operaretur, nisi ipsa dilectio Dei diffunderetur in nobis per Spiritum sanctum; nec ipsa fides esset in nobis, nisi Deus eam daret.
(* Traductions européennes)